

Evangelium secundum Matthaeum*
Prologus: Incipit
Matthaeus cum primo praedicasset Evangelium in Judaea, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice: quod fratribus a quibus ibat, ad memoriam reliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium praedicare, sic et contra haereticos scribi. Cum autem plures Evangelium scripserint, quatuor tantum habent auctoritatis testimonium: quia per quatuor mundi partes fidem nuntiant Trinitatis, et sunt quasi quatuor rotae in quadriga Domini, quae vehit eum per praedicationem Evangelii, et genus humanum quadrifida morte peremptum eorum erat praedicatione vivificandum: unde et aliorum evangelia deciderunt, nec recepta sunt: quia nolebant praefinitum numerum cessari propter virtutem sacramenti. Designantur etiam evangelistae quatuor figuris, quae non sunt deceptoriae, sed jucundi mysterii sibi consciae. Matthaeus in homine intelligitur: quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur. Marcus in leone, quia agit de resurrectione. Lucas in vitulo, agens de sacerdotio. Joannes in aquila, scribens sacramenta Divinitatis. Christus vero quem describunt, homo fuit de virgine natus: vitulus in immolatione, leo in resurrectione, aquila in ascensione. Vel in homine humanitas, in vitulo sacerdotium, in leone regnum, in aquila exprimitur Divinitatis sacramentum.